magnificat: quia respexit

Singer:tarja

magnificat anima mea dominum

et exsultavit spiritus meus in deo salutari meo. quia respexit humilitatem ancillae suae. ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. quia fecit mihi magna

qui potens est

et sanctum nomen eius. et misericordia eius a progenie in progenies

timentibus eum. fecit potentiam in brachio suo

dispersit superbos mente cordis sui. deposuit potentes de sede

et exaltavit humiles. esurientes implevit bonis

et divites dimisit inanes. suscepit israel puerum suum

recordatus misericordiae suae. sicut locutus est ad patres nostros

abraham et semini eius in saecula. gloria patri et filio

et spiritui sancto

sicut erat in principio et nunc et semper

et in saecula saeculorum. amen.

Lyric Context: magnificat: quia respexit - tarja